- THIBETUM vulgo TIBET et THOBBAT
- THIBETUM, vulgo TIBET et THOBBATregnum Tatrariae, cum urbe primaria cognomine. Exteuditur ab Ortu in Occasum inter Tartariam magnam, ad Boream et Indiam proptiam, ad Meridiem, atque inter regnum Tangutum ad Ortum, et Mawaralhakatima ad Occasum. Erat ibi alias pars Scathiae extra Arabes. Hinc moschum optimum advehi, magno consensu scribunt Arabes. quô proin ipsi Indi libentius, quam suâ, utuntur, ut ae Sinenses. Rationem reddit Masudius, quod capres Tubetienses pascantur spicâ odoratâ seu nardô, aliisque aromatibus, quodque incolae muscum non e folliculis suis educant, sed in iis reliquant, apud Bochattum, Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 26. Vide quoque supra ubi de Moschi capreolo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.